Latin
205
Pontano, Carmina. Vol. 1 205-2
Unproofread scanNot analysed yet
Et Tethy proles, &Apolline digna parente,
E ste mihi comites, terris, pelagoque uaganti,
Mecum iter inceptum terite, &spirate canenti.
Vos ego Benaci ad ripam, atque ad flumina Mantùs
S istam audax. Hic Andiadum selecta sororum
C armina, &aonios laetae excipietis honores,
Quos olim memores diuum referetis ad aures.
I pse meleteum ad fluuium, smyrnetidaque undam
P opuleo statuam thalamo, atque umbrante salicto,
H ic Dryadum teneris iuuet indulgere susurris,
C ernere &erranteis per mollia prata Napaeas.
H ic plectro resonantem aureo, testudine &aurea
C alliopen, caput ad uitrei, &caua cornua fontis, Atque amnis ueteres referentem carmine curas,
Et uacet audisse, &uacua repetisse sub umbra.
N anque suo &gelidus arsit quondam igne Meletes,
P ierius dum saepe chorus sese abluit amni,
E tmersat liquidis argentea corpora lymphis.
C oncipit hic deus ardenteis sub pectore flammas,
Moeret, amat, soloque amens tabescit in antro.
V irginibus facies eadem atque eadem omnibus aetas,
I dem habitus, par &uox, &uariantia cantus,
P ar amor in cunctis: unam sequiturque, cupitque.
V na tamen quae sit, dubium, &sententia differt.
Quae Clio fuit, est Eratò, quaeque ante Thalia,