# Carmina. Vol. 1 208

Pontano, Carmina. Vol. 1, 208. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1/208
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/carmina-vol-1/208

E rramus (superanda etenim iuga frigida Tauri,
T ranandaeque alpes, promotaque culmina coelo
C aucasia, & superis iam iam calcandus Imaus,
Quà Gangem large undantem, gangeticaque antra
E mittens hinc, inde per horrida saxa rotatum
D euoluitque indum, collectisque amnibus auctum,
I n mare Patalium septena per ostia fundit)
I nterea canere insuetum iuuet, & iuuet ipsis
D igredientem orsis, & carmina culta sequentem,
T errasque, aequoraque mulcere, atque aëra cantu,
E tfandi decus extremis adiungere rebus,
S ic tibi Sebethi crescit quae ad flumina laurus,
Non Austrum urentem, non saeuos sentiat imbres,
S ed gelidi foueant rores, sed mitior aura,
E tpaßim riguis inolescant lilia pratis.
I pse quoque ignotos referam per carmina lusus
D igrediens saepe, & coeptis dilabar ab ipsis,
Quo labor, insudatum iter, & uia iniqua leuetur.
Nam tibi terrarumque situm, & cui subdita monstro
Quae regio, & sibi quemque locum quod uendicet astrum, xpediam. Iacet extremis in partibus orbis
O ceano cincta, & pelagi resonantibus undis,
G ens Orco sata, gens Ditem commenta parentem
C oeruleis quondam tellus habitata Britannis.
H anc contra iacet algenti Germania campo,
D iues aquis, diues nemorum uiridantibus umbris,
S aeuarumque parens foecunda, altrixque ferarum.
Martius hanc quadrupes gentem, atque haec littora seruat,

---

Pontano, Carmina. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
