Latin
232
Pontano, Carmina. Vol. 1 232-2
Unproofread scanNot analysed yet
P urpureos, uani rapuere sed oscula uenti.
S ectatur properantem heros: sed coerula coniunx
S ectantisque oculis nubem obijcit, &uetat antro
I ndugredi. Tales reddit de pectore uoces
Alcides: Mihi chare puer tua gloria laudi,
Atque undis iam parta quies, &numen in amne.
I nuidiae coniunx, &amante, &coniuge felix.
I n claua mihi nomen Hylae, libycamque pharetra,
P ulcher Hylas, regnabit Hylas in pectore nostro.
S is facilis, nostrosque iuues in parte labores.
D ixit, &ingentem uiridi de cespite collem
E rigit, attolitque manu: componitur ara
I nmedio: lecti flores, &olentia serta
S parguntur, gestati arcus grauidaeque pharetrae
S tant super, &rutilas uoluunt incendia flammas.
I pse aram nouies lustrans bona uerba precatur
Cum gemitu, nouies &Hylan de more salutat:
V isus Hylas media flores quoque sumere ab ara:
Hinc iter ad Phasim ingeminat, minuitque dolorem
I psa dies, desyderio uis addita crescit,
Mensque resurgenteis renouat sub pectore curas,
Quae fessum excipiunt uariae, &comitantur euntem, L ittora dum properans legit, &caua flumina tranat,
S olantur tamen in tenebris insomnia, &umbra
O buersans oculis, &Hylae amplexantis imago.
Forsitan &quos quisque deus per pectora sensus
E xcitet, &quales nascenti sydera mores
P ortendant, canerem, diuersaque fata, uirorum
Quae facies, uigor aut membris, quae robora cuique, Quod studium, quodque ingenium, uisque insita cordi, Vtrerum series, &coepti carminis ordo P ostulat, &toto paßim ferremur olympo, S citantes quae uis superum, ac fortuna locorum, A stra deum quid iuncta simul, quid ab orbe remoto
Dum certant, quid quum radio intueantur amico,
P romittant: qua parte fauor, quaue ira deorum
E ueniat, mors unde repens, aut tempora uitae,
Quaeque hominum generi coelo ducuntur ab ipso.
V erum ingens dolor, &fatum insolabile magni
H erculis, ac totum lamenta audita per orbem
C rescentem natae luctum, immedicatamque duro
V ulnera retractant ferro, ac noua robora sumit
C ura recens, semperque nouos dolor incutit ictus. Non potuit famulantem heros, socia arma ferentem V ictor apri, excisorque hydrae, domitorque ferarum,