Latin
235
Pontano, Carmina. Vol. 1 235-2
Unproofread scanNot analysed yet
At patri uetus ulcus, &insanabile uulnus
L iquisti, aeternos luctus, miseramque parenti
C aniciem O qui me patrem, qui sorte parentem
S yrtibus in medijs statuat, saxisue Promethei
Qui rapidas instiget aues, &uulturis ungues.
Non mihi te belli rabies, non aspera ponti
T empestas, non missa polo flagrante ruina
E ripuit, tellusue graui concussa tremore,
A ut quae sunt miseris discrimina plurima terris.
I pse mihi flos aetatis, speciesque, pudorque,
E t grauitas generosa, oculisque afflata uenustas, (Heu quòd iuncta simul dum sunt bona plurima, certant) E ripuit tete. Ipsa sibi probitasque, decorumque I niecere manum, &fato sua iura dedere. Quae superi, quae seuities? molitur ab ortu S ol cursum, pergitque iter, &spatia ardua lustrans