Latin
240
Pontano, Carmina. Vol. 1 240
Unproofread scanNot analysed yet
P rodeat unde comata, cauo quoue Iris ab antro,
A usus inemotos aurarum irrumpere tractus.
Macte animo, macte ingenio, cui limina coeli
S tellatae &patuere fores, quem cardine laxo
F ataque, fortunasque uirùm, ac decreta deorum
N osse fuit, superumque aditus intrare repostos,
Rimantem, &caecas reserantem in fata latebras.
E rgo agedum Nymphae Sebethides, eia age Nymphae,
E tmyrto tumulum ornate, atque incingite laurum,
P urpureamque adhibete rosam, atque effundite nardum, C anentem dea frondentem dea iunge &oliuam, Quae pacem dea concilias: hic ocia pacemque I taliae peperit fessae, uiolentaque bella S ustulit, immersitque chao, atque in ualle maligna
Abdidit, &duplici religauit uincta catena,
P roscripsitque erebo, portisque inclusit ahenis,
O ciaque hesperias iußit regnare per urbes.
FINIS.
IOAN.