Latin
OMNIA CONSTAREE QVATVOR
Pontano, Carmina. Vol. 1 243-2
Unproofread scanNot analysed yet
OMNIA CONSTAREE QVATVOR elementis, ipsaque elementa inuicem conuerti. Principio genus omne hominum, genus omne ferarum, P rognatae &syluis uolucres, quaeque aequora ponti Monstra colunt, quaeque herba solo florente uirescit, Et quae sublimis crescens subit arbor ad auras, Quattuor è primis ducunt exordia causis. H inc etenim proprias sumunt animantia uitas. H uc redeunt, quoties fragilis mors soluerit artus. I psa aeterna manentelementa, uicesque ministrant, Dum sua iura simul cedunt, aut cessa reposcunt, Alternosque agitant constanti foedere motus, V ertunturque, eademque aut mox diuersa resurgunt. H inc rerum satus aeternus, aeternaque origo, A eternam quoniam sortem, &data fata repensant. His parent nascentum animae, legesque sequuntur, Quas dederint elementa, suos retinentia nexus. I psa autem coeli motus, ac signa tuentur, I mperijsque assunt stellarum, &iussa capessunt. SOLEM ET LVNAM MAXIximè imperare elementis. Nanque per obliquum mundi inuariabilis orbem Q uinque agitant uarios errantia sydera cursus, A duersisque rotis subeunt duodena per astra. P raesidet his pater ipse hominum, princepsque deorum S ol rerum sator, &numerosi temporis autor, Qui coelum &terras radijs, cauaque aequora lustrat, H unc iuxta comes incedit Latonia Luna, N octis honos, lucisque alienae haud certa ministra. C uius &imperium latè maris aequor, &ipse O ceanus rex undarum, ac Maurysia coniunx A ttoniti uenerantur, &undoso aequore Nereus, A lternatque sequens fluctus, &temperat aestus, Dum triuiae instabiles seruat per tempora currus. H inc etiam largo turgent sata semina succo, H inc manat liquidus per uenas humor in artus, H inc fluit ac refluit per membra tenerrima sanguis, H umidaque infuso lentescunt corpora rore, C orporibus quoniam praesit Latonia nostris. I Ile &uitales spirat nascentibus auras, Atque agit in membris animas, &stillat in artus F omitis aetherij calefacta per ossa uigorem. D enique Sol patrium ius, officiumque paternum E xercet, peragit matris Latonia partes. Quae bigis inuecta, uagoque per aethera lapsu D iscursans, prensat nunc hos, nunc deserit illos, A uxilium implorans, &opem acceptura deorum, C orporibus quam materna pietate refundat. H is ducibus parent elementa, haec signa sequuntur.