Latin
DE PLVVIA
Pontano, Carmina. Vol. 1 249
Unproofread scanNot analysed yet
S ub loca, quà positis feruent incendia castris.
I pse autem cogente gelu tabescit, &inde
L iquitur, irriguaeque cadunt ex aëre guttae.
Quin &frigida uis propius cohibente calore,
C olligit in sese, maioraque robora sumit.
C ogitur hinc sparsus paßim uapor. Inde coactus
S oluitur, &pluuij rumpunt de nubibus imbres.
I nterdum rapidos amneis est cernere paßim
D iffluere, &totum in pluuias descendere coelum:
T antus in aërio sese globus orbe coegit.
NIVE.
Ast ubi defluxit calor omnis, &omnia circum
H orrescunt hyeme, &solem loca iniqua negabunt,
Concrescunt gelido nubes è frigore, &unà
C oguntur, motaeque loco, atque è pondere pressae,
D escendunt paßim tractae, caesimque rotatae,
A Cniuibus iuga summa tegunt, &ad ima feruntur,
A Ibentes, quoniam albescit concretus aquarum
Humor: at admoto quamprimum ardore liquescunt,
S tiriaque, glaciesque, solutaque sole pruina,
I nriuos abeunt fusi de grandine rores.
Inque niues transire imbrem, atque inolescere tignis E docet, &quod zona illas quae torrida nescit, F rigida quod canis horret Germania campis. DE PRVINA, ET ROre, &manna.