# Carmina. Vol. 1 249

Pontano, Carmina. Vol. 1, DE PLVVIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1/249
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/carmina-vol-1/249

S ub loca, quà positis feruent incendia castris.
I pse autem cogente gelu tabescit, & inde
L iquitur, irriguaeque cadunt ex aëre guttae.
Quin & frigida uis propius cohibente calore,
C olligit in sese, maioraque robora sumit.
C ogitur hinc sparsus paßim uapor. Inde coactus
S oluitur, & pluuij rumpunt de nubibus imbres.
I nterdum rapidos amneis est cernere paßim
D iffluere, & totum in pluuias descendere coelum:
T antus in aërio sese globus orbe coegit.
NIVE.
Ast ubi defluxit calor omnis, & omnia circum
H orrescunt hyeme, & solem loca iniqua negabunt,
Concrescunt gelido nubes è frigore, & unà
C oguntur, motaeque loco, atque è pondere pressae,
D escendunt paßim tractae, caesimque rotatae,
A Cniuibus iuga summa tegunt, & ad ima feruntur,
A Ibentes, quoniam albescit concretus aquarum
Humor: at admoto quamprimum ardore liquescunt,
S tiriaque, glaciesque, solutaque sole pruina,
I nriuos abeunt fusi de grandine rores.
Inque niues transire imbrem, atque inolescere tignis E docet, & quod zona illas quae torrida nescit, F rigida quod canis horret Germania campis. DE PRVINA, ET ROre, & manna.

---

Pontano, Carmina. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
