# Carmina. Vol. 1 25

Pontano, Carmina. Vol. 1, LOCORVM OBSCVRIORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1/25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/carmina-vol-1/25

E tprimam fecere uiam, quum partibus aequis
D imidium luci, atque umbris sol diuidit orbem,
A cnoctem paribus suspendit Libra diebus.
Ast alij saeuae post horrida frigora brumae,
Quum premit auratos Nephelaei uelleris artus
P hoebus, & imbriferum redijt uer, omnia quando
A Ima parit tellus, quando omnis germinat arbos,
Quum uiret omne nemus, resonant quum frondea rura
Concentu uolucrum uario, pecudesque, feraeque
E xultant laetae in Venerem, ac Tritonia monstra
I gnibus incaluere, acer furit ardor, ut ipse
Horreat indomitas Proteus contingere phocas.
At misera in scopulis, soloque in littore questus
Alcyone ingeminat, uocesque effundit inaneis
Multa querens, exosa diem, nomenque mariti
S eruat auis, Ceyca uocans, Ceyca requirens,
Ahmiseram, rapidas repetens Ceyca per undas.
N ec uero non è summo quoque culmine Cancri,
Quà regnat calor ipse, & equos sol sistit anhelos,
E xtremum inuisens Ararimque, atque ultima Thyles
L ittora, carceribus positis exordia prima
H inc anni fecere, alacresque egere quadrigas.
At Numa frigoribus sub iniquum tempus, ubi ingens
D eclinat coelum, & gelidum sol Aegoceronta
P ronus obit, pronoque petit spacia ultima cursu,
Qui fessos instauret equos. Hinc uiribus auctus
D eserit Antipodum sedes, digressus & Austro
I n Boream obuertit sinuoso calle, diemque Auget, & obscuras nocti iam surripit umbras, I nsudatque sequens cliuo, atque assurgit in auras.
Has igitur solis metas, haec tempora seruans
E ugeria monstrante suum traduxit in annum,
Vt quae prima noui repararet tempora cursus,
P rincipia haec spacijs sua sortiretur oberrans
Annus, & ad solem firmaret signa cadentem:
S ed Phoeben, Phoebesque rotas, & plaustra sequutis

---

Pontano, Carmina. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
