# Carmina. Vol. 1 253

Pontano, Carmina. Vol. 1, DE GRANDINE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1/253
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/carmina-vol-1/253

ncensi, ac loca summa petunt, ubi frigida sese V is cohibet, quo non radiorum offensa resultat S aeua acies: ubi pigra gelu, torpetque, rigetque T empestas, ubi frigoribus domus alta reposta est. H uc postquam uapor ascendit, calidusque madensque, C ontinuò riget attactu regionis iniquae. Quoque uapor magis incaluit, postquam ipse refrixit, E xtinctusque gelu calor aut euasit in auras, H oc magis admissum trahit in praecordia uirus. I mber enim multo large decoctus ab igni, C ontrahit, & citius glaciem, & mage frigora sentit. D esilit inde uago praeceps per inania lapsu I nualleis, quanquam iuga saepe petit, nec aprica I nfestet licet ipse magis loca, frigida nescit. An mage cum paribus calor hinc, hinc se instruit armis F rigus, & aequali concursat uterque uigore, I lle suis latè in campis exultat, & hostem I nsequitur, cogit uires, & robora frigus, Inque globum sparsos trahit hinc, atque inde maniplos, C onfirmatque aciem, durataque tergora contrà O biectat, quantumque calor se tollit in altum, Hoc magis aëria praeceps delabitur arce, D uraque, frigidaque, crepitanti & uerbere grando. C ogit opes natura suas, & robora uictrix I ngeminat, quoties obuersis uiribus unà C oncurrunt, impulsa suo contraria nisu. OBSERVANDAS ESSE REgiones terrae, & situm planetarum. Ergo age neue anni partes, neu quae loca terrae D espiciens, uarios Lunae sic inspice cursus, Vt neque Saturni gelidum neglexeris astrum, N ec quae stella cadet coelo, quae ue exerat ortum.

---

Pontano, Carmina. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
