Latin
DE GRANDINE
Pontano, Carmina. Vol. 1 254
Unproofread scanNot analysed yet
C ontemplator item terras sub tempora brumae
F eruere, &urentem interius cohibere calorem.
Quod putei, fontesque docent: nam frigora cogunt,
A staperit calor, &uenas diducit hianteis.
A ethiopum manant campis sitientibus imbres,
Non amnes capiunt ripae, ruit arduus aether
I n nimbos, &Sole tamen Leo feruidus ardet.
An non Allobrogum gentes, Rhodaneia pubes,
E xcidium attonita extimuit, coelique ruinam,
T empore quo Sol ipse humeros, ac terga Laconum
T orrebat sitiens, summo &radiabat olympo?
H ic è praeruptis mouet alpibus atra procella
I nuoluens hyemesque simul, tenebrasque, polumque. H orrescunt nimbis aurae, nubesque dehiscunt Cum tonitrum, micat igniferis fulgoribus aether.
I ntremit insolito sub uerbere concita tellus,
Accoelum ruere, &terras subsidere certum est.
Ecce autem per inane ruens cum turbine uasto
V oluitur, horrendamque cadens trahit icta ruinam
I ngentis moles saxi, glacieque, geluque
C oncreta, ac bis quinque pedes porrecta, &in altum Quattuor, at septem protento margine lata, T erribilis uisu, ac dirum mortalibus omen: T antum adeò uariat rerum natura, situsque.