# Carmina. Vol. 1 254

Pontano, Carmina. Vol. 1, DE GRANDINE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1/254
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/carmina-vol-1/254

C ontemplator item terras sub tempora brumae
F eruere, & urentem interius cohibere calorem.
Quod putei, fontesque docent: nam frigora cogunt,
A staperit calor, & uenas diducit hianteis.
A ethiopum manant campis sitientibus imbres,
Non amnes capiunt ripae, ruit arduus aether
I n nimbos, & Sole tamen Leo feruidus ardet.
An non Allobrogum gentes, Rhodaneia pubes,
E xcidium attonita extimuit, coelique ruinam,
T empore quo Sol ipse humeros, ac terga Laconum
T orrebat sitiens, summo & radiabat olympo?
H ic è praeruptis mouet alpibus atra procella
I nuoluens hyemesque simul, tenebrasque, polumque. H orrescunt nimbis aurae, nubesque dehiscunt Cum tonitrum, micat igniferis fulgoribus aether.
I ntremit insolito sub uerbere concita tellus,
Accoelum ruere, & terras subsidere certum est.
Ecce autem per inane ruens cum turbine uasto
V oluitur, horrendamque cadens trahit icta ruinam
I ngentis moles saxi, glacieque, geluque
C oncreta, ac bis quinque pedes porrecta, & in altum Quattuor, at septem protento margine lata, T erribilis uisu, ac dirum mortalibus omen: T antum adeò uariat rerum natura, situsque.

---

Pontano, Carmina. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
