# Carmina. Vol. 1 255

Pontano, Carmina. Vol. 1, GVTTAS MAIORES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1/255
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/carmina-vol-1/255

GVTTAS MAIORES aestate fieri. Quid grandes aestate cadunt super aëre guttae? Anrarus uapor, & stillae paulò antè minutae Miscentur? crassus cadit hinc è nubibus imber? Ansparsim, subitoque graui feruore sub altum E uectus, primum ut sensit mala frigora coeli, Afflatusque gelu, nec densa nube, nec ipse D ensus, humo propior descendit corpore maior? AEREM RECEPTACVLVM esse exhalationum omnium. Nate uides spatium immensum, tractusque profundos A eris, atque unà terras, pontumque obeunteis. R ara quidem natura illi, ac penetrabilis altè, D ensatur tamen, & crassum fouet usque uaporem, Quemque & aquae, quemque & terrae excreuere frequentem. A spirant quaecunque etenim, quaecunque uaporant, S ufficit haec pontus, ponto & circundata tellus. C uncta sinu grauido recipit diffusior aër, V ertit & humentem in rorem, pluuiasque, niuemque, Qui fuerit gelidas humor sublatus ad auras. QUAE IN AERE GENErentur ex aspiratione ignea. Halitus ille autem, largo qui percitus igni, E uolat, ac tenuis multum loca frigida tranat, E tlonge ad sedes uictor perlabitur aestus F umidus, incoctusque, atque arescente fluore. Nonnunquam tamen hunc nubes circumuenit atra Deprensum, & strictis frigus circumsonat armis. H ic ille inclusus uallo, & circum aggere septus, P erquiritque aditum intentans, & singula lustrat, E tnunc hac aciem ostentat, nunc ingruit illac P arte ferox, parte & factis, & uiribus impar. A st illum densis mucronibus horrida nubes V erberat, impellitque premens, frustraque parantem

---

Pontano, Carmina. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
