Latin
GVTTAS MAIORES
Pontano, Carmina. Vol. 1 256
Unproofread scanNot analysed yet
S ummotas intrare domos, &ad ardua ferri
D eijcit ipsa super impacto umbone: ibi ictus
Ingentem effracto sonitum dedit aggere, multusque
Intonat, &coelum tonitrum quatit: inde coruscus
S ese agit in flammas, &coelo lubricus errat.
I nterdum tantus fragor, ut concurrere monteis
I am timeas, ut terra tremat, coelumque dehiscat.
Tum quod erat fractum discussa nube, repente
I mpulsum ruit, atque obliquo tramite praeceps
I tflamma rutilante, ingenti &uerbere summos
A ut petit incassum monteis, aut aurea diuùm T empla ferit, dirum trepidis mortalibus omen. I nterdum leuis ipse, leuem flammamque, sonumque, A ut sonitum sine luce dedit, sine uerbere flammam. I nterdum erumpit crepitu sine: sed tamen actus A duersam in nubem, ualidos hinc pertulit ictus, Vnde tremunt nigri postes, &limina coeli.