# Carmina. Vol. 1 256

Pontano, Carmina. Vol. 1, GVTTAS MAIORES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1/256
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/carmina-vol-1/256

S ummotas intrare domos, & ad ardua ferri
D eijcit ipsa super impacto umbone: ibi ictus
Ingentem effracto sonitum dedit aggere, multusque
Intonat, & coelum tonitrum quatit: inde coruscus
S ese agit in flammas, & coelo lubricus errat.
I nterdum tantus fragor, ut concurrere monteis
I am timeas, ut terra tremat, coelumque dehiscat.
Tum quod erat fractum discussa nube, repente
I mpulsum ruit, atque obliquo tramite praeceps
I tflamma rutilante, ingenti & uerbere summos
A ut petit incassum monteis, aut aurea diuùm T empla ferit, dirum trepidis mortalibus omen. I nterdum leuis ipse, leuem flammamque, sonumque, A ut sonitum sine luce dedit, sine uerbere flammam. I nterdum erumpit crepitu sine: sed tamen actus A duersam in nubem, ualidos hinc pertulit ictus, Vnde tremunt nigri postes, & limina coeli.

---

Pontano, Carmina. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
