# Carmina. Vol. 1 260-3

Pontano, Carmina. Vol. 1, FVLMINIS DIVERSAM VIM ESSE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1/260-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/carmina-vol-1/260-3

V idi ego, quum incolumi totus pede calceus arsit. S enserunt alij fuluum effluxisse metallum E loculis: tanta est uis insita fulminis auris. Rara etenim densis cedunt, at densa repugnant 3 psa obiecta sibi, contrà & sua praelia miscent: Concedit duro tenerum, & penetrabile acuto: D ißipat afflatu subito leue: trudit ad imum, Quod graue: diffringunt rigida, atque obtusa recludunt: I nsinuant, tenui quae disploduntur ab aura. Quin uariant etiam uires, & uulnera teli F ulminei, seu marmoreis se in turribus altum I mpegit, seu littorea desedit in alga, A ut quae per mediam fumant foenilia brumam. DE STELLIS CADENTIbus, & ignitis trabibus. Saepe per aestatem coelo si forte silenti A ut carpes iter, aut mauortia signa secutus, T raduces uigilem per iussa silentia noctem, C ollucere faces, coeloque cadentia cernes S ydera, & incensos per sudum albescere tractus. H alitus hic modicusque & caeco impulsus ab igni ncidit in gelidas ut primum frigoris oras, Nec potis incretum longè exuperare rigorem, T orquet iter fugiens nunc huc, nunc mobilis illuc, Donec conceptam traxit per uiscera flammam. N unc proprio incensus raptu, nunc terque, quaterque

---

Pontano, Carmina. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
