# Carmina. Vol. 1 262-2

Pontano, Carmina. Vol. 1, TREIS ESSE AERIS REGIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1/262-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/carmina-vol-1/262-2

TREIS ESSE AERIS REGIONES. Et quoniam treis in partes distinguitur aër, P rima aequè patiens est frigoris, atque caloris, Alternasque uices alterna sorte rependit. V ere tepens, aestate calens, eadem horrida bruma P roxima ab inflexu radiorum amota, malignum F rigus, & algentem latè complexa rigorem, I nquam coeruleus paßim uapor actus inerrat, Vnde cadunt imbres, unde & nix concitat alas. V Itima torrenti semper sitit usta calore, F lammarum consueta uagos inuoluere tortus. H alitus ille igitur longè ualidusque, potensque H uc penetrat, superatque hyemes, & frigora uictor. DE LAMPADIBVS, ET ALIIS ignitis figuris. Ergo aut est partes aequè diffusus in ipsas, E tlato arescens incendia suscipit orbe, L ampadis in faciem, quae plurima nocte refulget Ante deos, aut in latus inclinante figura

---

Pontano, Carmina. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
