Latin
DE COLORIBVS NVBIVM
Pontano, Carmina. Vol. 1 265
Unproofread scanNot analysed yet
A lba parum densa est, raroque immista uapore,
Quam Sol irrumpit radijs, &ad intima tranat.
N igra grauem traxit densa caligine fumum,
Non illam ut penetrent Nemeaei lumina Phoebi.
P uniceam multus subijt calor: occupat humor
C oeruleam, grauidamque imbri, longeque madentem.
H as collidenteis sequitur fragor, &simul ingens
P orta tonat coeli, rumpitque ad tartara clamor.
E quibus ut sese emisit uiolentior ignis,
F ulgurat, &densas rutilus discriminat auras,
N onnunquam ut longum nubes diducat hiatum,
A Cnigri pateant prorsus penetralia nimbi.
N onnunquam leuis ipse leuem sine uulnere nubem
E uadit, tamen &splendet quà semita monstrat,
AC micat, ut celeri fallantur lumina sensu.
F lamma rubescenti multum saturata colore
A dmonet admistas fluuiali è corpore uires,
Humidaque ingentem praebere alimenta uigorem,
Quod probat exiliens lignis uiridantibus ardor.
A lbescens tenuem succum, atque arentia monstrat
F omenta, &celerem peracuti luminis auram.
At cui sanguineus color insidet, &nigrantem
P rae se fert latè obscura sub luce cruorem.
H aec ualidas terrae uires, durataque iactat
R obora, &immanem uasta cum mole ruinam,
F ulminis hinc uarians, &tanta, otentia fertur.
VNDE FVLMINVM VArietas, ac uis.