# Carmina. Vol. 1 265

Pontano, Carmina. Vol. 1, DE COLORIBVS NVBIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1/265
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/carmina-vol-1/265

A lba parum densa est, raroque immista uapore,
Quam Sol irrumpit radijs, & ad intima tranat.
N igra grauem traxit densa caligine fumum,
Non illam ut penetrent Nemeaei lumina Phoebi.
P uniceam multus subijt calor: occupat humor
C oeruleam, grauidamque imbri, longeque madentem.
H as collidenteis sequitur fragor, & simul ingens
P orta tonat coeli, rumpitque ad tartara clamor.
E quibus ut sese emisit uiolentior ignis,
F ulgurat, & densas rutilus discriminat auras,
N onnunquam ut longum nubes diducat hiatum,
A Cnigri pateant prorsus penetralia nimbi.
N onnunquam leuis ipse leuem sine uulnere nubem
E uadit, tamen & splendet quà semita monstrat,
AC micat, ut celeri fallantur lumina sensu.
F lamma rubescenti multum saturata colore
A dmonet admistas fluuiali è corpore uires,
Humidaque ingentem praebere alimenta uigorem,
Quod probat exiliens lignis uiridantibus ardor.
A lbescens tenuem succum, atque arentia monstrat
F omenta, & celerem peracuti luminis auram.
At cui sanguineus color insidet, & nigrantem
P rae se fert latè obscura sub luce cruorem.
H aec ualidas terrae uires, durataque iactat
R obora, & immanem uasta cum mole ruinam,
F ulminis hinc uarians, & tanta, otentia fertur.
VNDE FVLMINVM VArietas, ac uis.

---

Pontano, Carmina. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
