# Carmina. Vol. 1 267-2

Pontano, Carmina. Vol. 1, ADE VENTIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1/267-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/carmina-vol-1/267-2

Quaeque illis natura, & quae sit cuique potestas.
Aridus ille autem, atque ima tellure remissus
Hos generat, uiresque animis, roburque ministrat.
S ol pater educit, mater dedit ubera tellus.
A summo Boreas, Notus imo spirat olympo,
O ccasum insedit Zephyrus, uenit Eurus ab ortu.
Hos circum uarij dextra, laeuaque feruntur,
A tque agitant tenues diuersis flatibus auras.
Et quoniam medium lustrans Sol circuit orbem,
P er duodena uago digressus signa meatu,
I dcirco quicquid gremio telluris in altum
E duxit, partim algentem festinat in Arcton,
P artim ad decliuem Libyae diuertitur oram,
Dum radios ac saeua timens incendia uitat.
An dextra, laeuaque ferens se impune uagatur

---

Pontano, Carmina. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
