Latin
ADE VENTIS
Pontano, Carmina. Vol. 1 268
Unproofread scanNot analysed yet
S aepe repercussus grauiores concipit aestus.
At Boreae patriam horrentem frigusque, rigorque
I nsedere, hinc terra gelu concreta uaporat
T enuius, horrescitque aër: uolat inde serenus
S piritus, &siccis uestigia commouet alis.
A n quia summa tenens coeli loca, multus &ingens
Inde ruit, pellitque auras, &nubila differt,
N ulla ut Hyperboreo maneant uestigia tractu.
S ed tamen &longo uectus trans aequora cursu,
I rrorat caput, &madidus ceruice fluenti,
F undit aquas, seruatque olim quae foedera sanxit.
Nanque olim prouectum Austrum trans littora Rheni
O ceani fama, &toties refluentibus undis,
E xcipit incautum Boreas, &uincula nectit.
I Ile ut se captum agnouit, sensitque catenas,
N on ego te Siculoue mari, nec finibus Aphri
L ittoris arcuerim: liceat nam te quoque nostram
V isere Cyrenen, Libycosque intrare recessus,
AC nostro terram arentem satiare liquore.