# Carmina. Vol. 1 269

Pontano, Carmina. Vol. 1, ADE VENTIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1/269
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/carmina-vol-1/269

H inc quoque securus per regna aliena recursat,
E tmadidus pennis sitienteis irrigat Aphros.
H oc quoque frigidior, quòd per decliuia labens
O bijcibus nullis cursus agit ipse secundos.
Vere etiam regnare uolunt, quo tempore primum
O ptatae crescunt luces, & lubricus annus
C onuertit terga, atque hyemem post egit iniquam.
Tum liquefacta mouens terrarum claustra, caminos
S ol aperit laxos, uoluitque per aëra fumum.
H ic somno excitus, commotisque impiger alis,
L inquit Hyperboreos decliui tramite montes.
Quin ubi Sol propior maiora incendia mouit,
F lagranteisque impegit equos per uiscera Cancri,
Quum nebulosa cauis fumat Germania campis,
Ac multus uapor ad superas sese extulit auras,
Quemque frigida uis Boreae comes addita cogit,
I lla etiam de parte graueis incumbere nimbos
ernere erit, fusisque augescere nubibus amnes,
I n medijsque natare etiam feruoribus agros.
H oc etiam e coelo, ac semper radiantibus Arctis,
E tgelidae incumbunt aurae, ac uehementior urget
V entorum uis, finitimis regionibus acta.
VENTOS QVOSDAM PROuinciales esse. Omnis in aduersos uentus non peruenit axes, E t quidam certo sedem posuere recessu. C ircion Hispanas fama est regnare per urbes, Et pecoristrages meditantem, & praelia nautis, Non alpes hunc Aeniae, non frigida norunt P angaea, aut nimbis nunquam non turbidus Haemus, V ix fessum Entellae excipiunt, cauaque ostia Macrae.
S entit uicinum solem Nabatheius Eurus,
A renteisque impellit equos comitante calore.
D iuersum Zephyri spirant Aquilone propinquo,
E t Solem fessum excipiunt, altoque cadentem.
F rigidus hinc, pluuiusque uigor. Sed turbidus Auster
I pse agit undanteis nimborum in praelia turmas,
D ux ipse pluuiarum, & longè maximus autor.
E ductos nanque immensum regione perusta,
D ensorum fluctus longinqua ab sede uaporum
I nuoluit, raptatque agitans, qui deinde soluti
F undunt praecipites abruptis nubibus imbres,
D iluuioque unà absorbent pecudesque, uirosque.
T antum Auster discussa furens per nubila saeuit.
CVR VENTI OBLIqui ferantur.
Cur autem, quando huc toties discurset, & illuc
S piritus hic, uarios agitans sine lege tumultus,
Cur non & superas pennis petit improbus arces:
O mnis in aërias quicunque elabitur oras
H alitus, immisto paulatim educitur igni.
Q ui postquam gelidam summo capite attigit arcem,
S ensit & aduersi contraria frigoris arma,
I llicet ipse pedem retro fert, pondere & ipso,

---

Pontano, Carmina. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
