Latin
ADE VENTIS
Pontano, Carmina. Vol. 1 272
Unproofread scanNot analysed yet
N ec tamen abnuerim lunamque, errantiaque astra,
Quae medium aßiduis peragrant discursibus orbem,
I n medium quoque ab extremis caliginis auras
A ttrahere, in uariasque orbis depellere parteis.
E rgo &quum arenteis rapidus Sol usserit agros,
E tquum uicta gelu queritur mala frigora tellus,
Tum tibi tranquillae permittant ocia luces,
G rataque sedatae praestabunt somnia noctes,
P acatisque ingens requiescet flatibus aër.
N ec non post largos imbreis, pluuiamque madentem
C ompositae cessant aurae, tacitusque quiescit
S piritus, &nulli ueniunt in praelia uenti.
H oc quoque post Boream algentem, atque rigentia flabra C ernere erit, quoties crudo sub frigore tellus Concreuit, simul &durato tergore saeuit. piramenta soli claudit rigor, obstruit omnem
V is aditum: nullus spirat uapor, aut fluit extra
H alitus, unde nouis ueniant alimenta procellis.
S i tamen expectes nouus ut calor, &noua flamma
T orreat humenteis latices, &forte per altum
I re paras, uideas turbantibus aëra uentis
Magna mole graues urgeri ad littora fluctus.
Alternis dat enim tellus, adimitque alimenta.