# Carmina. Vol. 1 272

Pontano, Carmina. Vol. 1, ADE VENTIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1/272
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/carmina-vol-1/272

N ec tamen abnuerim lunamque, errantiaque astra,
Quae medium aßiduis peragrant discursibus orbem,
I n medium quoque ab extremis caliginis auras
A ttrahere, in uariasque orbis depellere parteis.
E rgo & quum arenteis rapidus Sol usserit agros,
E tquum uicta gelu queritur mala frigora tellus,
Tum tibi tranquillae permittant ocia luces,
G rataque sedatae praestabunt somnia noctes,
P acatisque ingens requiescet flatibus aër.
N ec non post largos imbreis, pluuiamque madentem
C ompositae cessant aurae, tacitusque quiescit
S piritus, & nulli ueniunt in praelia uenti.
H oc quoque post Boream algentem, atque rigentia flabra C ernere erit, quoties crudo sub frigore tellus Concreuit, simul & durato tergore saeuit. piramenta soli claudit rigor, obstruit omnem
V is aditum: nullus spirat uapor, aut fluit extra
H alitus, unde nouis ueniant alimenta procellis.
S i tamen expectes nouus ut calor, & noua flamma
T orreat humenteis latices, & forte per altum
I re paras, uideas turbantibus aëra uentis
Magna mole graues urgeri ad littora fluctus.
Alternis dat enim tellus, adimitque alimenta.

---

Pontano, Carmina. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
