Latin
DE TVRBINE
Pontano, Carmina. Vol. 1 274
Unproofread scanNot analysed yet
A ut quum declinat rapidus sol, appetit aeger
V entorum pater autumnus. Seu frigida bruma
A utumnum fugat, aut uere aduentante fugatur.
T urbat enim, uersatque omnis mutantia rerum.
I dcirco si tum nimbosi aut syderis ortum
V ideris, aut properare cauo procul aequore mergi
I nfelix astrum, atque acri Lunam hoste teneri,
Mercurijque graues sydus portendere uentos,
Ne dubita ingentem coelo uariante procellam
Affore, quae simul inuoluat terrasque fretumque, V ertat &audaces in uota miserrima nautas.