Latin
DE TERRAEMOTV
Pontano, Carmina. Vol. 1 277-2
Unproofread scanNot analysed yet
H aec eadem sub speluncis tenuem aëra claudit.
Inde sonant saepe occultis mugitibus antra.
Arida quanquam etiam, ac uenis sitientibus, amnes
E mittit tamen, &dulci rigat arua fluore.
Et quamuis largum coelo ruat agmen aquarum,
E xcipit in sese, ac rursus madefacta remittit.
H inc ergo humenteis animas, fluidumque uaporem
S piratagens, calido aut rursum secat aëra fumo.
N unc halat siccum, &crasso de pectore flamen,
A ut tenui uolucrem suffitu exuscitat auram.
H inc ille &motu facilisque, &uiribus acer
S piritus, atque imas habilis penetrare cauernas,
E trursum uiolentus, atroxque erumpere, claustrisque nclusus fremit, &multus uacua atria uersat. I dem etiam in flammas abit, &furit igneus, atros I ntorquens lapides tormento exclusus aheno.