# Carmina. Vol. 1 277-2

Pontano, Carmina. Vol. 1, DE TERRAEMOTV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1/277-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/carmina-vol-1/277-2

H aec eadem sub speluncis tenuem aëra claudit.
Inde sonant saepe occultis mugitibus antra.
Arida quanquam etiam, ac uenis sitientibus, amnes
E mittit tamen, & dulci rigat arua fluore.
Et quamuis largum coelo ruat agmen aquarum,
E xcipit in sese, ac rursus madefacta remittit.
H inc ergo humenteis animas, fluidumque uaporem
S piratagens, calido aut rursum secat aëra fumo.
N unc halat siccum, & crasso de pectore flamen,
A ut tenui uolucrem suffitu exuscitat auram.
H inc ille & motu facilisque, & uiribus acer
S piritus, atque imas habilis penetrare cauernas,
E trursum uiolentus, atroxque erumpere, claustrisque nclusus fremit, & multus uacua atria uersat. I dem etiam in flammas abit, & furit igneus, atros I ntorquens lapides tormento exclusus aheno.

---

Pontano, Carmina. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
