Latin
DE TERRAEMOTV
Pontano, Carmina. Vol. 1 279
Unproofread scanNot analysed yet
Atque alacres redeunt desueta ad munera uenti.
S aepe igitur quum iam multis maduere diebus
A rua, natant plenis demersa noualia foßis,
N ec pelagus capit auulsis minitantia ripis
F lumina, tum sua castra mouens sublimis ab Arcto
N ubila de toto Boreas discußit olympo
F rigidus, &socijs commisit praelia cauris.
H ic tellus primum aßiduis grauis imbribus,
iam
O bstrusis uenis ualidarum pondere aquarum,
P òst Borea perflante solo concreta, &iniquis
O bsita frigoribus sese contraxit, &horrens
Horrentem latè duxit per membra rigorem.
Vnde nequit clausis efflare canalibus auram.
Vt quondam infelix ualido Campania motu
O ppreßit miseras ipsis cum ciuibus urbes.
Quum uatem fessae uix eripuere Camoenae,
L abenti è thalamo, ac tecti minitante ruina.
I nterdum uacuis tellus malè nisa cauernis,
F initimisque agitata fretis propter maris aestum
C oncutitur uentis pugnantibus: effurit intus
V is ingens: extra prohibet uentusque, fretumque,
Quod saepe euboico testantur littore Cumae,
E tquondam uexata graui Pelopeia motu.
P raeterea saepe occultis fornacibus ignis
A estuat, inuoluitque globos, si quà potis extra
Rumpere, &imposito luctans sub pondere saeuit
I mprobus, attollitque elato uertice colles.