# Carmina. Vol. 1 28

Pontano, Carmina. Vol. 1, LOCORVM OBSCVRIORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1/28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/carmina-vol-1/28

D ucenda à stabulis, non me extra tecta domorum
D ucet iter. Seruanda dies, quam rite serenam
S pondeat, oceani seras quum lucidus undas
I ntrarit, non nube comam, non turbidus ora,
S ed qualem Hesperio Tethys suspirat in antro.
Quòd si tum quoque nigranti uelatus amictu
O cciderit, siue ipse suo quanquam emicat ore,
S i tamen aut atras nubes raptauerit, aut si
P alleat, & maculae fundant sese undique nigrae,
V enturam expectes pluuiam: non te optima fallent
Indicia, & multis nota experientia seclis.
V idi ego quum rutilos aurora immitteret ortus,
I gneus aut roseo se tingeret aequore Titan,
V entorum ingenteis sudum per inane cateruas:
V idi & quum rutilus maculis inspergitur ignis,
P raecipitem iactari undosa ad littora nauem
A mißis fluitantem armis, ac dura gementem
V erbera, & effracto nudatam lintea malo:
N ulla salus, spes nulla uiris: in uota precesque
V ertuntur: uacat ars: miserae exoptantur arenae,
Etdulcis terrae exortes tanguntur amore:
T anta mole ruunt immißis imbribus Euri.
Denique quum rebus causas, quum semina causis
S ufficiat, grauido foecundans uiscera partu,
N ec quicquam sine sole nouas in luminis auras
P rodierit, pater ipse hominum, pater ipse animantum, Q aecunque aut uiridi nemorum pascuntur in umbra,

---

Pontano, Carmina. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
