# Carmina. Vol. 1 280

Pontano, Carmina. Vol. 1, DE TERRAEMOTV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1/280
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/carmina-vol-1/280

At postquam superas uictor peruasit ad oras
S piritus, immistus fumo, & caligine densa,
P ulucream spargit tremefacta per oppida nubem,
I mmundum & cinerem iactat uicina per arua.
A coliam fama est Lyparen de rupe propinqua
H oc sensisse malum, & lucem doluisse negatam,
A enariam quoque (certa manent uestigia) ut olim
I dem agit in cineres glomeratus puluis ad auras.
P uluereu queritur spargi Prochyte ardua nimbum,
I lla solo fumante, graui concussa ruina,
S pargit desertos incendia lata per agros.
P ertimuit mare flammigeros deuoluier amnes,
Incensum & latè scopulos super aëra ferri.
A estati, atque hyemi male creditur: & tamen udo
V ere magis, seu quum pedibus fluit uua sub unctis, Tum saeuit furor, & bello sese arduus armat. Quinetiam ut natura soli, tractusque locorum est, F lumina nunc iter intorquent, nunc alta uorago S orbet hians, nunc sicca fuit quae terra, paludem
H austa facit: quae coeruleo circunflua ponto,
C ontinet: insiluit pelago, quae iuncta manebat.
N unc nutare urbes, nunc & fluitare uidemus
Vndarum in morem: dubio nunc uerbere subter
Quassari, aut sursum sublato pondere ferri:
H orrendos nunc clamores ad sydera tolli.
N unc mugire solum, aut animas Acheronte remissas
Auribus instrepere, aut equitem resonare sub armis. S ibilat ecce alibi, aut antro fremit aura recluso.
V idimus antiquas ueteris Dicearchidos arces
Aßiduam longo motu traxisse ruinam.
B is messor legit spicas, bis uinitor uuas.
I nterea ualidi quatiebant moenia uenti,
F unditus atque imo uersabant tartara auerno.
A rebant sitiente solo sata, nec temere ullae
Manabant coelo pluuiae, tristisque per arua
S qualor erat, moerorque herbis morientibus ingens. Non usquam coeli rabies torrentior arsit. At postquam ceßit tremor, ac solida arua quierunt, (Certa fides) terris cessit mare: reddidit agris
N eptunnus longo tandem post tempore, quod iam
A bstulerat prius, & uictor ditione tenebat.
V squeadeò impellens uariat uis: ergo age coelum
I nspice, si quando terrestribus aemula signis
Arma ferant Mars bellipotens, et Iuppiter Ammon,
I uppiter aërias qui fulmine concutit arceis.
H itibi signa dabunt uenientis ab aëre motus.
Quo tellus tremit incluso, & grauida antra fatigat, N ec uero aut tenebrae, aut nocturna silentia, quum iam
F rigore concrescunt terrae, & uis humida regnat,
S unt tantum metuenda, aut matutina pruina,
V erumetiam medijs in solibus, atque ubi saeuit
A estiuus calor, & quum spiramenta retundit
S ol medius, retro & fumos compellit inertes,
E ttellus tremit, & uolucreis erumpit in auras
S piritus indignans clauso circum aggere cingi.
I pse uides quoties agitatis fluctibus aequor
T ollitur, & salsa spumant aspergine cautes,
L ittora tum sinuosa magisque magisque uideri,
C uruari & solito maius, postquam alta quierint
A equora, uentorumque simul grauis tra repressa est,

---

Pontano, Carmina. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
