# Carmina. Vol. 1 29

Pontano, Carmina. Vol. 1, LOCORVM OBSCVRIORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1/29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/carmina-vol-1/29

C oeruleosue secant latices, aut aëra carpunt:
H inc bissena deo soluebant uota quotannis
P hoeboque, & Nomio, Lycioque, patrique Lyaeo,
E t quibus ad lucos, quibus in solennibus aris
N ominibus uenerata deum officiosa uetustas,
D elion, ac Clarium, nec ficto nomine Osirim,
C onfecit certis uel qui Pythona sagittis,
S anguine foedantem terras, uirusque uomentem,
P lurima quae ueteres Graiùm cecinere poëtae.
Nanque ubi se informis rerum, atque incondita moles D igerit, inque suas abeunt elementa figuras, Tum tellus grauis imbre, & adhuc stagnantibus aruis
F umida, anhela uagos tollebat ad aethera tortus,
I nuoluens coelum nube, & caligine opaca,
Hic ille immanis Python, immania cuius
Corpora iamque deos, & diuum tecta petebant,
I psum etiam inuasura louem, quum Delius arcum
I ntendens tulit acer opem: nanque agmine facto
E mittens rapidas torrenti è sydere flammas
I n gremium matris luctantem, & acerba tuentem
I ntorsit: stetit ille tremens: tum colla reuinctum
C entum implexa modis, centum religata catenis
A d maneis imos, atque intima tartara traxit
V ictor, & obscura coelum caligine soluit.
H ic Python, haec tela dei, uictoriaque haec est.
Latonae gemini partus, bina aedita Delo
P ignora, nunc quae sint (paucis aduerte) docebo.
L atonam Graij terram dixere poëtae,
L atonam dixere solum. Latonia tellus
O mnia progenuit, mater diuumque hominumque.
Atque ubi se in proprias coepere elementa figuras
I nduere, optatumque locum, & data munia obire,
I psa quidem medio mansit, sed mole liquenti
I nstabilisque, etiamque tremens, quando aequora nondum
I n certas iterant sedes, sed corpore misto
P ugnarent, & adhuc nullo sub foedere pontus,
T erraque se duris urgerent legibus, ut iam
Vndasolum traheret, tellus maria alta teneret.
P aulatim calor ille, deus, cedentibus undis
Telluri sese insinuat, gremioque receptus,
F elicem partu genitricem impleuit, & inde
D ij geniti Phoebusque potens, Hecateque triformis
E mergunt. Illa acta polo interiore resedit
H orridior, glaciem spirans, & degener ore
F oemineo, minus atque habilem sortita calorem.
At Phoebo natura mares, animosque, uigoremque
A ddiderat. Volat acer equis, atque aethera carpit I à medium. Stetit hinc superum longo agmine cinctus,
E t pharetra insignis humeros, & crinibus aureis.
Hos Delo genitos magna, magni aequoris oris
C rediderant, Delo excelsa, cui uertice summo
S plendet apex: quoties coelo Latonia luna
E xoritur, uisitque suum sol aureus orbem.
F luctibus hinc rapidis, tremuloque emergere ponto

---

Pontano, Carmina. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
