# Carmina. Vol. 1 291-3

Pontano, Carmina. Vol. 1, DE VIA LACTEA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1/291-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/carmina-vol-1/291-3

Nate etiam si quando oculos ad sydera tollens,
A Ibentem coeli tractum mirabere, forsan
A ddubites quae causa uiam signauerit, an sit
H alitus idem autor, longo quem tramite ductum
S tellarum densus circum se complicat ordo.
Quippe uagus Solem fugiens, torrentiaque astra,
I n laeuum, dextrumque latus declinat, & ipsa
R aptatus circum coeli uertigine candet
S yderibus latè sparsus, pallentiaque ora
ellarum, atque amnes lactis sub imagine praefert.
Nanque acies obtusa, & non penetrabile lumen,
E tseries numerosa, minutaque corpora paruis
I n spatijs uersata, procul candere uidentur,
Dum nequeunt radios iaculari, & stringere flamma,
C andet, & à multa caligine consitus aër
H inc, illinc agitata, & lactea constat imago.
Nec tibi non fera sunt saeuorum nota Gigantum
P raelia, non phlegraea phalanx, superûmque labores, I ntentansque deum excidium Briareius ensis. E rgo illi simul ingenteis inuoluere montes ABoreaque, Austroque: ingens simul ardor utrinque,

---

Pontano, Carmina. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
