Latin
TERRAM ESSE CAVERNOSAM
Pontano, Carmina. Vol. 1 294-2
Unproofread scanNot analysed yet
TERRAM ESSE CAVERNOSAM. Nec uero quamuis solido stet robore tellus Mole sua grauis, &denso se robore firmet, N on uastis intus specubus patet, atque hiat altè I mnensum ductis abrupta sede cauernis. E quibus aut Euri sparsim funduntur anhelis F aucibus, adriacosque attollunt statibus aestus, E tstragem dant arboribus, tectisque ruinam: A ut amnes subter lapsi de montibus altis E rumpunt cursu rapido, &solida aequora findunt. Quippe aër antro inclusus lentescit in undam F rigida sub loca, &aeternum fluit abditus humor A eterno de fonte liquens: hinc Caspia claustris Antra, tot accipiunt fontes, tot flumina, mox quae Rursum diuersis emergunt partibus orbis, I nmare seu tacitis delapsa meatibus intrant. Quin &quà Herculei rident sata laeta Tarenti, Qui piger humectat flauentia culta Galesus, S axa subit, tacitusque cauo se condit in antro, Condit &in latebris Nilus: pòst liber apertis I nsultat campis, septeno &gurgite fertur, F elix fruge noua, foecundisque uber aristis. DE FONTE CORNV.