# Carmina. Vol. 1 294-2

Pontano, Carmina. Vol. 1, TERRAM ESSE CAVERNOSAM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1/294-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/carmina-vol-1/294-2

TERRAM ESSE CAVERNOSAM. Nec uero quamuis solido stet robore tellus Mole sua grauis, & denso se robore firmet, N on uastis intus specubus patet, atque hiat altè I mnensum ductis abrupta sede cauernis. E quibus aut Euri sparsim funduntur anhelis F aucibus, adriacosque attollunt statibus aestus, E tstragem dant arboribus, tectisque ruinam: A ut amnes subter lapsi de montibus altis E rumpunt cursu rapido, & solida aequora findunt. Quippe aër antro inclusus lentescit in undam F rigida sub loca, & aeternum fluit abditus humor A eterno de fonte liquens: hinc Caspia claustris Antra, tot accipiunt fontes, tot flumina, mox quae Rursum diuersis emergunt partibus orbis, I nmare seu tacitis delapsa meatibus intrant. Quin & quà Herculei rident sata laeta Tarenti, Qui piger humectat flauentia culta Galesus, S axa subit, tacitusque cauo se condit in antro, Condit & in latebris Nilus: pòst liber apertis I nsultat campis, septeno & gurgite fertur, F elix fruge noua, foecundisque uber aristis. DE FONTE CORNV.

---

Pontano, Carmina. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
