Latin
TERRAM ESSE CAVERNOSAM
Pontano, Carmina. Vol. 1 296
Unproofread scanNot analysed yet
Nec uero faciles Nymphae, queis flumina cordi,
E tsacri fontes, atque antra liquentia riuis,
N on ipsae dulceis latices, non larga ministrant
P ocula, non gratas longè sitientibus undas.
E rgo nudatis pedibusque, &pectore nudo
Coeruleae per stagna agitant liquentia Nymphae,
A lternisque implent undanteis roribus urnas,
A lternis simul effundunt. Tum murmure magne
I tpraeceps per saxa sonans spumantia riuus,
Mox crescens findit tacito plana aequora cursu,
N unc fessae laetas ducunt per prata choreas
Arboribus tectae, ac circumuariantibus umbris,
N unc tenueis mulcent gratis concentibus auras,
A ut amne in medio ludunt, uitreisque sub undis
L asciuae alternant agiles per brachia motus,
L ubricaque intorquent niueis uestigia plantis.
E natat haec, leueisque manus, &brachia monstrat, A ut tenerum latus, aut molleis cum poplite suras,
D esilit illa petens imum, splendetque sub undis
Marmoreum femur, &ceruix argentea, &illae
D educunt coelo diuos quae ad furta papillae:
Mox resilit, flauumque caput, nigrantiaque effert
L umina, tum niueo quae purpura fulget in ore.
H icaliquis cannosa latens post flumina pastor,
A grestis deus, &Satyrorum è stirpe procaci,
C oncepit postquam ardentem sub pectore flammam, H uc illuc oculos agit, &suspiria ducit, I nsertatque caput cannis, refugitque uideri, Dumque uidet, frigetque simul, seruetque, cupitque, D esperatque, audetque, feroxque libidine in undas D esilit, atque cadens sonitum dedit. At chorus antrum A ttonitus petit, &latebris sese abdit opertis, pse deus uano frustratur gaudia tactu.