Latin
DE FONTE AMMONIS
Pontano, Carmina. Vol. 1 299
Unproofread scanNot analysed yet
DE FONTE AMMONIS. Ammonem fama est medijs sub noctibus altum F eruere, &in medijs rursum frigere diebus. C ausa quidem uel certa subest: nam frigora noctis ntus alunt ignes, nocte &uapor aestuat intus, V nde fluunt calidi noctis per tempora riui. L uce autem quum Sol terras populatur, &ardens E xhalat uis, tum uenae recreantur hiantes, V nde redit gelidus sua per uestigia torrens. Rara igitur natura soli, quae frigora Lunae, Quae Solem facile admittit resoluta diurnum, H inc facile &recreat sese, &feruescit in horas, H inc terrae uarium mutat fons ipse tenorem, L onginquo ueniens loca per uariantia ductu. Nam neque sese orbe ex alio uis torrida Solis I mmittens, penetretque uterum, et grauida ubera terrae, I mmensumque maris spatium, tantumque profundi. DE FLVVIO TRIGELla in Lucania.