# Carmina. Vol. 1 299

Pontano, Carmina. Vol. 1, DE FONTE AMMONIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1/299
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/carmina-vol-1/299

DE FONTE AMMONIS. Ammonem fama est medijs sub noctibus altum F eruere, & in medijs rursum frigere diebus. C ausa quidem uel certa subest: nam frigora noctis ntus alunt ignes, nocte & uapor aestuat intus, V nde fluunt calidi noctis per tempora riui. L uce autem quum Sol terras populatur, & ardens E xhalat uis, tum uenae recreantur hiantes, V nde redit gelidus sua per uestigia torrens. Rara igitur natura soli, quae frigora Lunae, Quae Solem facile admittit resoluta diurnum, H inc facile & recreat sese, & feruescit in horas, H inc terrae uarium mutat fons ipse tenorem, L onginquo ueniens loca per uariantia ductu. Nam neque sese orbe ex alio uis torrida Solis I mmittens, penetretque uterum, et grauida ubera terrae, I mmensumque maris spatium, tantumque profundi. DE FLVVIO TRIGELla in Lucania.

---

Pontano, Carmina. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
