Latin
VETVSTATE TEMPORVM
Pontano, Carmina. Vol. 1 301-2
Unproofread scanNot analysed yet
VETVSTATE TEMPORVM mutari fontes, ac maria. Sed nec perpetuae sedes sunt fontibus ullae, A eterni aut manant cursus: mutantur in aeuum S ingula, &inceptum alternat natura tenorem. Quodque dies antiqua tulit, pòst auferet ipsa. H oc mare quod nunc ingenti duo littora tractu E uropam Libyamque secat (non fabula) quondam T ellus una fuit: medio stetit aequore taurus I nsudans sulco, atque attrito uomere fessus, N unc mersa tellure natat uento acta carina. V ulcano sacra, &fumoso uertice anhelans I nsula Cyclopum, horrisonis incudibus antrum, N ulla olim. nunc nulla Elice Nonacria, ut illam F luctibus iratoque absorbuit aequore Nereus. A egyptum Casij soluens de rupe secabat N auta uagus: nondum ullum illi nomenque, decusue, S el pelago stagnante palus, udaeque lacunae. N unc regio &populos latè foecundat, &urbes, P yramidum ostentans monumenta, et nomina regum. SITVM TERRAE MVTARI, &terras ipsas renouari.