# Carmina. Vol. 1 301-2

Pontano, Carmina. Vol. 1, VETVSTATE TEMPORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1/301-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/carmina-vol-1/301-2

VETVSTATE TEMPORVM mutari fontes, ac maria. Sed nec perpetuae sedes sunt fontibus ullae, A eterni aut manant cursus: mutantur in aeuum S ingula, & inceptum alternat natura tenorem. Quodque dies antiqua tulit, pòst auferet ipsa. H oc mare quod nunc ingenti duo littora tractu E uropam Libyamque secat (non fabula) quondam T ellus una fuit: medio stetit aequore taurus I nsudans sulco, atque attrito uomere fessus, N unc mersa tellure natat uento acta carina. V ulcano sacra, & fumoso uertice anhelans I nsula Cyclopum, horrisonis incudibus antrum, N ulla olim. nunc nulla Elice Nonacria, ut illam F luctibus iratoque absorbuit aequore Nereus. A egyptum Casij soluens de rupe secabat N auta uagus: nondum ullum illi nomenque, decusue, S el pelago stagnante palus, udaeque lacunae. N unc regio & populos latè foecundat, & urbes, P yramidum ostentans monumenta, et nomina regum. SITVM TERRAE MVTARI, & terras ipsas renouari.

---

Pontano, Carmina. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
