Latin
QUAE LOCA SINT EVITANDA
Pontano, Carmina. Vol. 1 310-2
Unproofread scanNot analysed yet
In primis fuge sithonij mala frigora coeli,
Afflatus caue Threicos, Boreamque niualem,
Quique Lycaonio spirant de uertice cauri.
Quòd si non alia poteris ratione malignum
F rigus &Othrysij compescere flamina uenti,
O bijcibus cohibe, ac summi molimine muri,
A utolea, &multa prudens circuntege lauro,
A ut ualle occulta, uastique crepidine saxi,
A ut ubi celsa suis obstent fastigia tectis.
Quin &per ualidas hyemes, per sydera nota,
Quum coelum riget, atque gelu coit altior aether,
um gelidae noctes, concretaque terra pruina nprimis metuenda, &iniquus Iuppiter hortis.
E rgo quamprimum coniecto stramine, &arctis
C ratibus, aut sparsis circùm, supraque maniplis
I mpiger alpini compesce incommoda coeli,
I ratumque Eurum, aut fumos succende uolanteis,
A ut calcis uiuae cumulosque, fimumque calentem
I nsterne, &calidis gelidum aëra uince fauillis,
Ac supplex uenerare deos, &thura benigno
V re Ioui, auertat glaciem, componat &iras.
FABVLA DE CITRIORVM REparatione, nouaque apportatione in Italiam, è Media regione. Nanque ferunt ob primitias quandoque negatas unonem indignantem animo, grauiterque dolentem