# Carmina. Vol. 1 310-2

Pontano, Carmina. Vol. 1, QUAE LOCA SINT EVITANDA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1/310-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/carmina-vol-1/310-2

In primis fuge sithonij mala frigora coeli,
Afflatus caue Threicos, Boreamque niualem,
Quique Lycaonio spirant de uertice cauri.
Quòd si non alia poteris ratione malignum
F rigus & Othrysij compescere flamina uenti,
O bijcibus cohibe, ac summi molimine muri,
A utolea, & multa prudens circuntege lauro,
A ut ualle occulta, uastique crepidine saxi,
A ut ubi celsa suis obstent fastigia tectis.
Quin & per ualidas hyemes, per sydera nota,
Quum coelum riget, atque gelu coit altior aether,
um gelidae noctes, concretaque terra pruina nprimis metuenda, & iniquus Iuppiter hortis.
E rgo quamprimum coniecto stramine, & arctis
C ratibus, aut sparsis circùm, supraque maniplis
I mpiger alpini compesce incommoda coeli,
I ratumque Eurum, aut fumos succende uolanteis,
A ut calcis uiuae cumulosque, fimumque calentem
I nsterne, & calidis gelidum aëra uince fauillis,
Ac supplex uenerare deos, & thura benigno
V re Ioui, auertat glaciem, componat & iras.
FABVLA DE CITRIORVM REparatione, nouaque apportatione in Italiam, è Media regione. Nanque ferunt ob primitias quandoque negatas unonem indignantem animo, grauiterque dolentem

---

Pontano, Carmina. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
