Latin
DE ALTITVDINE SCROBIVM
Pontano, Carmina. Vol. 1 314
Unproofread scanNot analysed yet
Quinetiam uellens fosso de gurgite plantam
Rursus &infodiens, dextrafautrice uideto
C umtenera radice simulque haurire, simulque
Natiuae infodere &multum telluris, ut haerens
I npatria poßit melius consuescere terra.
I pse uides puerum materno lacte repulsum
I ndignantem alio ductare è pectore mammas,
V beribusque alijs dulceis haurire liquores.
Altera confestim subeat te cura, ualenti
S istere eam uallo, socijsque adiungere truncis,
Ne uenti excutiant teneram, ne uerbere torto
A uferat inducto Boreas immanis hiatu,
E tsublime uolet rapidis iactanda procellis.
FERRO COERCENDAM esse luxuriem.
Ergo &ubi in ramos frondens sese extulit, actis
S ub terram sparsim radicibus, inijce ferrum,
C aede manu, ne in luxuriem fundatur inanem.
Nam ueniet quocunque uoces. Sed frigora uita,
Neue altè inflictum cera contingere uulnus
S it pudor, urat ne calor, aut ne frigora laedant.
DE PROPAGINIBVS procurandis Atque hinc quo cultu Citrij, quaue arte, uel usu P roueniant, paucis (nam nec sunt multa) docebo. P artem etenim insitio, partem sibi semina, partem