# Carmina. Vol. 1 314

Pontano, Carmina. Vol. 1, DE ALTITVDINE SCROBIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1/314
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/carmina-vol-1/314

Quinetiam uellens fosso de gurgite plantam
Rursus & infodiens, dextrafautrice uideto
C umtenera radice simulque haurire, simulque
Natiuae infodere & multum telluris, ut haerens
I npatria poßit melius consuescere terra.
I pse uides puerum materno lacte repulsum
I ndignantem alio ductare è pectore mammas,
V beribusque alijs dulceis haurire liquores.
Altera confestim subeat te cura, ualenti
S istere eam uallo, socijsque adiungere truncis,
Ne uenti excutiant teneram, ne uerbere torto
A uferat inducto Boreas immanis hiatu,
E tsublime uolet rapidis iactanda procellis.
FERRO COERCENDAM esse luxuriem.
Ergo & ubi in ramos frondens sese extulit, actis
S ub terram sparsim radicibus, inijce ferrum,
C aede manu, ne in luxuriem fundatur inanem.
Nam ueniet quocunque uoces. Sed frigora uita,
Neue altè inflictum cera contingere uulnus
S it pudor, urat ne calor, aut ne frigora laedant.
DE PROPAGINIBVS procurandis Atque hinc quo cultu Citrij, quaue arte, uel usu P roueniant, paucis (nam nec sunt multa) docebo. P artem etenim insitio, partem sibi semina, partem

---

Pontano, Carmina. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
