Latin
FRVCTVS CITRIORVM ALIOS
Pontano, Carmina. Vol. 1 317-2
Unproofread scanNot analysed yet
FRVCTVS CITRIORVM ALIOS dulces esse, alios acrimoniosos. Est uero &duplex Citrij genus, &quod amores I ueundos referat, dulceis &Adonidis ignes. S ic placitum Veneri. Dulce hoc, quodque acre, dolores E ttristeis luctus, &lamentabile funus S orte refert, suus ut lachrymis ne desit amaror. Rara sed Ausonio, Lamiaeque in littore foetus D at dulceis, succosque frequens meditatur acerbos. ontrà Solis ad ortum, atque in Gangetide terra S ponte sua dulcem uictum, ac redolentia ramis Mella liquat: fluit eque Indis liquor Atticus hortis. N uper enim Hesperio oceano Calletia pubes D igressa, ignotosque locos, et inhospita sulcans A equora, non solitos tractus, noua littora obiuit, E tprocul arentis Libyae penetrauit arenas A udax, nec notas, pontus quas circuit, urbes. H inc Austro approperans, coeloque intenta cadenti, S yderaque aduerso seruans labentia mundo, I ncidit obscurum gelidi Aegocerotis in orbem, A ttonita &rerum nouitate, umbrisque locorum. I nde pedem referens Praßi conuertit ad oras, B arbaricumque fretum exuperans, Rhaptique procellas, T andem gemmiferos Indi defertur ad amnes, L ittoraque è Citrijs semper fragrantia syluis, E quibus Hyblaeosque fauos, &Hymetia foetu Mella dari, dulcemque refert è cortice rorem