# Carmina. Vol. 1 317-2

Pontano, Carmina. Vol. 1, FRVCTVS CITRIORVM ALIOS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1/317-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/carmina-vol-1/317-2

FRVCTVS CITRIORVM ALIOS dulces esse, alios acrimoniosos. Est uero & duplex Citrij genus, & quod amores I ueundos referat, dulceis & Adonidis ignes. S ic placitum Veneri. Dulce hoc, quodque acre, dolores E ttristeis luctus, & lamentabile funus S orte refert, suus ut lachrymis ne desit amaror. Rara sed Ausonio, Lamiaeque in littore foetus D at dulceis, succosque frequens meditatur acerbos. ontrà Solis ad ortum, atque in Gangetide terra S ponte sua dulcem uictum, ac redolentia ramis Mella liquat: fluit eque Indis liquor Atticus hortis. N uper enim Hesperio oceano Calletia pubes D igressa, ignotosque locos, et inhospita sulcans A equora, non solitos tractus, noua littora obiuit, E tprocul arentis Libyae penetrauit arenas A udax, nec notas, pontus quas circuit, urbes. H inc Austro approperans, coeloque intenta cadenti, S yderaque aduerso seruans labentia mundo, I ncidit obscurum gelidi Aegocerotis in orbem, A ttonita & rerum nouitate, umbrisque locorum. I nde pedem referens Praßi conuertit ad oras, B arbaricumque fretum exuperans, Rhaptique procellas, T andem gemmiferos Indi defertur ad amnes, L ittoraque è Citrijs semper fragrantia syluis, E quibus Hyblaeosque fauos, & Hymetia foetu Mella dari, dulcemque refert è cortice rorem

---

Pontano, Carmina. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
