Latin
ARBORES CITRIOS
Pontano, Carmina. Vol. 1 325
Unproofread scanNot analysed yet
ARBORES CITRIOS diutius uiuere. Nec uero spatium uitae breue, seu breue tempus E st Citrio: aeternum genus, immortalis origo, E tspecies aeterna quidem. Stirps Citria longum psa manet, secla exuperans, &iungere seclis S ecla parans: trunco extincto mox surgit &alter, I nde alter, uictrixque diu sua robora seruat. S ic placitum Veneri, &Parcae statuere fauentes, Quae rerum seriem, &fatorum arcana ministrant. Nanque ferunt rursumque colos, &stamina retro C oepisse, &uersos rursum in contraria fusos V oluere fatorum dominas, quo lucis in auras E xtinctum reuocent uitaeque ad munera Adonim, E tVeneris dulces iterum instaurentur amores. Non passa est dea dum uersum in noua corpora monstrat, Dum folijs simul &pomis longum optat honorem. I lle igitur properare manu, atque euoluere pensa, T enuia pollicibus formabant ducta supinis, Atque eadem impreßis purgabant morsa labellis. D iscolor at positis uariatur lana canistris, C oerulaque uiridisque, alboque insignis, &aureo.