# Carmina. Vol. 1 325

Pontano, Carmina. Vol. 1, ARBORES CITRIOS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1/325
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/carmina-vol-1/325

ARBORES CITRIOS diutius uiuere. Nec uero spatium uitae breue, seu breue tempus E st Citrio: aeternum genus, immortalis origo, E tspecies aeterna quidem. Stirps Citria longum psa manet, secla exuperans, & iungere seclis S ecla parans: trunco extincto mox surgit & alter, I nde alter, uictrixque diu sua robora seruat. S ic placitum Veneri, & Parcae statuere fauentes, Quae rerum seriem, & fatorum arcana ministrant. Nanque ferunt rursumque colos, & stamina retro C oepisse, & uersos rursum in contraria fusos V oluere fatorum dominas, quo lucis in auras E xtinctum reuocent uitaeque ad munera Adonim, E tVeneris dulces iterum instaurentur amores. Non passa est dea dum uersum in noua corpora monstrat, Dum folijs simul & pomis longum optat honorem. I lle igitur properare manu, atque euoluere pensa, T enuia pollicibus formabant ducta supinis, Atque eadem impreßis purgabant morsa labellis. D iscolor at positis uariatur lana canistris, C oerulaque uiridisque, alboque insignis, & aureo.

---

Pontano, Carmina. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
