Latin
ARBORES CITRIOS
Pontano, Carmina. Vol. 1 328
Unproofread scanNot analysed yet
Moeriadum, &littus felix, Bereniciaque arua.
T ustirpem dea, tu Citrios defende comanteis,
A rce aestum, compesce niues, &frigora pelle,
S iste &ab Arctoo perflant qui cardine uenti,
P erpetuum Niasaea decus frondescat ut arbos.
H aec ego. Vos autem placidissima numina Nymphae
O scilla è summis suspendite mollia ramis,
F ormosumque sonent &ripae &littora Adonin.
P ars choreas agitate, deumque ad festa uocate.
P ulcher ades, felixque ades ad tua munera Adoni,
E tcape Partheniae nectunt quae texta puellae,
T exta auro radiata, &flore nitentia uerno,
Quae referant ueteres formosae Amathusidis ignes
Nos canimus: fauet en facilis cantantibus Echò,
E tdiuina procul responsant antra sororum.
IOAN. IOVIANI PONTANI
de Hortis Hesperidum, ad illustrißimum Principem Franciscum Gonsagam, Mantuae Marchionem, liber II. Amque alios uocor ad cultus, aliumque laborem H ortorum: neque enim simplex genus, unaue stirpis H esperiae soboles, ratio aut tantum una colendi. A crumen genus omne, nouo sub nomine, plureis
D iditur in parteis, uno quae cortice foetus
D ant alios tamen, atque alio se stipite tollunt.
P ars exacta quidem prima est: nuncô mihinatae
P leiones astate, atque aspirate canenti.
V ester honos agitur, uestro sub numine crescit
H oc opus, &uestris mea tempora cingite sertis.
Vos quoque adeste simul, facilesque estote puellae