Latin
ARBORES CITRIOS
Pontano, Carmina. Vol. 1 329-2
Unproofread scanNot analysed yet
N eu tibi displiceant syluae Stacharitides, aut te N on capiant fuluis radiantia poma corymbis. Mars belli decus, ipse deus, bellique repertor, E tVenerem, atque hortos amat, atque hortensia dona, E xemplumque dei sequere armipotentis, &artes. N anque tibi Aethiopu è campis, Garamantide ab ora P oma fero, poma excubijs uigilata draconum, Herculeae meritum clauae, noua munera gentis Romulidum, aetherijs famam quae sustulit astris. E cce autem, numne haec coelo delapsa liquenti S tella nitet? num forte nouum sese exerit astrum, Et felix astrum, &nostris aura addita coeptis? E nuirides Citro syluae? en limonia rura P raetendunt frondes? en quae panduntur &umbrae? Quique aurum luci? nemora &generosa metallum rradiant? quibus ipsa nitent ramalia gemmis? An coniunx Ariadna uiri memor, &memor horti S ese offert? ô hortenseis miserata labores V xor ades. Cape rastra simul, cape sarcula, &ipsis I nnitens incumbe bidentibus, &frondosas F alce premas Citros, simul &rorantibus urnis F unde amnes: spument plenis stagna ipsa lacunis. Actandem iuuet optatos decerpere flores, E tfructus legere, atque aestus uitare sub umbra D ucentem socias Nympharum ad plectra choreas. Vos mecum Vranie Aonium instaurate laborem, Ac mecum auricomas Citrorum pangite syluas.