# Carmina. Vol. 1 329-2

Pontano, Carmina. Vol. 1, ARBORES CITRIOS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1/329-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/carmina-vol-1/329-2

N eu tibi displiceant syluae Stacharitides, aut te N on capiant fuluis radiantia poma corymbis. Mars belli decus, ipse deus, bellique repertor, E tVenerem, atque hortos amat, atque hortensia dona, E xemplumque dei sequere armipotentis, & artes. N anque tibi Aethiopu è campis, Garamantide ab ora P oma fero, poma excubijs uigilata draconum, Herculeae meritum clauae, noua munera gentis Romulidum, aetherijs famam quae sustulit astris. E cce autem, numne haec coelo delapsa liquenti S tella nitet? num forte nouum sese exerit astrum, Et felix astrum, & nostris aura addita coeptis? E nuirides Citro syluae? en limonia rura P raetendunt frondes? en quae panduntur & umbrae? Quique aurum luci? nemora & generosa metallum rradiant? quibus ipsa nitent ramalia gemmis? An coniunx Ariadna uiri memor, & memor horti S ese offert? ô hortenseis miserata labores V xor ades. Cape rastra simul, cape sarcula, & ipsis I nnitens incumbe bidentibus, & frondosas F alce premas Citros, simul & rorantibus urnis F unde amnes: spument plenis stagna ipsa lacunis. Actandem iuuet optatos decerpere flores, E tfructus legere, atque aestus uitare sub umbra D ucentem socias Nympharum ad plectra choreas. Vos mecum Vranie Aonium instaurate laborem, Ac mecum auricomas Citrorum pangite syluas.

---

Pontano, Carmina. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
